A dissension about circumcision. The decision and letter of the council of Jerusalem.
[1] Et quidam descendentes de Judaea, docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
[2] Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione.
[3] Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
[4] Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
[5] Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes : Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.
[6] Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
[7] Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere.
[8] Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
[9] et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
[10] Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
[11] Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
[12] Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.
[13] Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
[14] Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
[15] Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est :
[16] Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit : et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud :
[17] ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec.
[18] Notum a saeculo est Domino opus suum.
[19] Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
[20] sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
[21] Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
[22] Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus,
[23] scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem.
[24] Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus :
[25] placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
[26] hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
[27] Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
[28] Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria :
[29] ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
[30] Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
[31] Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
[32] Judas autem, et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
[33] Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
[34] Visum est autem Silae ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
[35] Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes, et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
[36] Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
[37] Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
[38] Paulus autem rogabat eum ( ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
[39] Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
[40] Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus.
[41] Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum.
|