Latin Vulgate Bible

< previous The Acts of the Apostles next >
< previous Chapter 14 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul and Barnabas preach in Iconium and Lystra. Paul heals a cripple. They are taken for gods. Paul is stoned. They preach in Derbe and Perge.

[1] Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Judaeorum et Graecorum copiosa multitudo. [2] Qui vero increduli fuerunt Judaei, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. [3] Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.

[17] Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. [18] Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. [19] Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. [20] Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,

[21] confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. [22] Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. [23] Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, [24] et loquentes verbum Domini in Perge, descendeunt in Attaliam : [25] et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus quod compleverunt.

[26] Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. [27] Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

< previous The Acts of the Apostles next >
< previous Chapter 14 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE