Paul and Barnabas preach in Iconium and Lystra. Paul heals a cripple. They are taken for gods. Paul is stoned. They preach in Derbe and Perge.
[1] Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Judaeorum et Graecorum copiosa multitudo.
[2] Qui vero increduli fuerunt Judaei, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
[3] Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
[15] qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
[16] Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra.
[17] Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
[18] Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
[19] Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
[20] Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
[21] confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
[22] Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
[23] Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
[24] et loquentes verbum Domini in Perge, descendeunt in Attaliam :
[25] et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus quod compleverunt.
[26] Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
[27] Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
|