Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Saul and Barnabas are sent forth by the Holy Ghost. They preach in Cyprus and in Antioch of Pisidia.

[1] Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus. [2] Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. [3] Tunc jejunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. [4] Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. [5] Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.

[6] Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magnum pseudoprophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu, [7] qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. [8] Resistebat autem illis Elymas magus (si enim interpretatur nomen ejus), quaerens avertere proconsulem a fide. [9] Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, [10] dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas.

[11] Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. [12] Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. [13] Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. [14] Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. [15] Post lectionem autem legis, et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.

[16] Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite: [17] Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, [18] et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. [19] Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, [20] quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit judices, usque ad Samuel prophetam.

[21] Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: [22] et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. [23] Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Jesum, [24] praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israel. [25] Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.

[26] Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. [27] Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, [28] et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. [29] Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. [30] Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his,

[31] qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. [32] Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est: [33] quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. [34] Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. [35] Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

[36] David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. [37] Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. [38] Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, [39] in hoc omnis qui credit, justificatur. [40] Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:

[41] Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. [42] Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. [43] Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judaeorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. [44] Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. [45] Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.

[46] Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. [47] Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. [48] Audientes autem gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. [49] Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. [50] Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.

[51] At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. [52] Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.

< previous | Chapter 13 | next >