Cornelius is received into the church. Peter's vision.
[1] Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quae dicitur Italica,
[2] religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper :
[3] is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
[4] At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, Domine? Dixit autem illi : Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
[5] Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
[6] hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
[7] Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
[8] Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
[9] Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
[10] Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
[11] et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram,
[12] in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli.
[13] Et facta est vox ad eum : Surge Petre, occide, et manduca.
[14] Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
[15] Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
[16] Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in caelum.
[17] Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset : ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.
[18] Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
[19] Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quaerunt te.
[20] Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
[21] Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quaeritis : quae causa est, propter quam venistis?
[22] Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
[23] Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
[24] Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.
[25] Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
[26] Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge, et ego ipse homo sum.
[27] Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
[28] dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi, aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
... [29] Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
... [30] Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
... [31] Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
... [32] Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
... [33] Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino.
... [34] Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
... [35] sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
... [36] Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum ( hic est omnium Dominus).
... [37] Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeum : incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes,
... [38] Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
... [39] Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
... [40] Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
... [41] non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
... [42] Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
... [43] Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
... [44] Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
... [45] Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro : quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
... [46] Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
... [47] Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?
... [48] Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
|