Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St John next >
< previous Chapter 7 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

Christ goes up to the feast of the tabernacles. He teaches in the temple.

[1] Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam : non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere. [2] Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia. [3] Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. [4] Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse : si haec facis, manifesta teipsum mundo. [5] Neque enim fratres ejus credebant in eum.

[6] Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.

[48] numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis? [49] sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. [50] Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :

[51] Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? [52] Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilaeus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit. [53] Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

< previous Gospel According to St John next >
< previous Chapter 7 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE