Christ goes up to the feast of the tabernacles. He teaches in the temple.
[1] Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam : non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere.
[2] Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia.
[3] Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
[4] Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse : si haec facis, manifesta teipsum mundo.
[5] Neque enim fratres ejus credebant in eum.
[6] Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.
[7] Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
[8] Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.
[9] Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
[10] Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
[11] Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille?
[12] Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
[13] Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum.
[14] Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
[15] Et mirabantur Judaei, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
[16] Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
[17] Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
[18] Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
[19] Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem?
[20] Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit : Daemonium habes : quis te quaeret interficere?
[21] Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
[22] propterea Moyses dedit vobis circumcisionem ( non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
[23] Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
[24] Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
[25] Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
[26] et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
[27] Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
[28] Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
[29] Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
[30] Quaerebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora ejus.
[31] De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit?
[32] Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec : et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
[33] Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
[34] Quaeretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
[35] Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
[36] quis est hic sermo, quem dixit : Quaeretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire?
[37] In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
[38] Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
[39] Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
[40] Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
[41] Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilaea venit Christus?
[42] nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
[43] Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
[44] Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
[45] Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum?
[46] Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
... [47] Responderunt ergo eis pharisaei : Numquid et vos seducti estis?
... [48] numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis?
... [49] sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.
... [50] Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
... [51] Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
... [52] Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilaeus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.
... [53] Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
|