Christ's discourse with Nicodemus. John's testimony.
[1] Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum.
[2] Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
... [3] Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
... [4] Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci?
... [5] Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
... [6] Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
... [7] Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
... [8] Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
... [9] Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt haec fieri?
... [10] Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israel, et haec ignoras?
... [11] amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
... [12] Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
... [13] Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo.
... [14] Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
... [15] ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
... [16] Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
... [17] Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
... [18] Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
... [19] Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
... [20] Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :
... [21] qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
... [22] Post haec venit Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
... [23] Erat autem et Joannes baptizans, in Aennon, juxta Salim : quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur.
... [24] Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
... [25] Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione.
... [26] Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
... [27] Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
... [28] Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.
... [29] Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
... [30] Illum oportet crescere, me autem minui.
... [31] Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.
... [32] Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
... [33] Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
... [34] Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
... [35] Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
... [36] Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
|