Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint John   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The continuation of the history of the Passion of Christ.

[1] Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. [2] Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum. [3] Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judaeorum : et dabant ei alapas. [4] Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. [5] ( Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.

[6] Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam. [7] Responderunt ei Judaei : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. [8] Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. [9] Et ingressus est praetorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. [10] Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?

[11] Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. [12] Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. [13] Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. [14] Erat enim parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis : Ecce rex vester. [15] Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Caesarem.

[16] Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. [17] Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha : [18] ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. [19] Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum. [20] Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, graece, et latine.

[21] Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum : Noli scribere : Rex Judaeorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judaeorum. [22] Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. [23] Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus ( et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. [24] Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. [25] Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene.

[26] Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus. [27] Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. [28] Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio. [29] Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. [30] Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

[31] Judaei ergo ( quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato ( erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. [32] Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. [33] Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, [34] sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. [35] Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.

[36] Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo. [37] Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt. [38] Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea ( eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. [39] Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. [40] Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire.

[41] Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. [42] Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

< previous   Gospel According to Saint John   next >
< previous   Chapter 19   next >