DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 17 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

Christ's prayer for his disciples.

[1] Haec locutus est Jesus: et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: [2] sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. [3] Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. [4] Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: [5] et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te.

[6] Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. [7] Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: [8] quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. [9] Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt: [10] et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.

[11] Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. [12] Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. [13] Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. [14] Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. [15] Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

[16] De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. [17] Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. [18] Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum: [19] et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. [20] Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:

[21] ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. [22] Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. [23] Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. [24] Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. [25] Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.

[26] Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

< previous | Chapter 17 | next >