|
Humanity towards neighbours. Neither sex may use the apparel of the other. Cruelty to be avoided even to birds. Battlements about the roof of a house. Things of divers kinds not to be mixed. The punishment of him that slandereth his wife, as also of adultery and rape.
[1] Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis: sed reduces fratri tuo,
[2] etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat.
[3] Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
[4] Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
[5] Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit haec.
[6] Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis,
[7] sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
[8] Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente.
[9] Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
[10] Non arabis in bove simul et asino.
[11] Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
[12] Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.
[13] Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
[14] quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem:
[15] tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt:
[16] et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit,
[17] imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis:
[18] apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
[19] condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
[20] Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
[21] ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui.
[22] Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israel.
[23] Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
[24] educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui.
[25] Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus:
[26] puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
[27] Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
[28] Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit:
[29] dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
[30] Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
|