DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

Humanity towards neighbours. Neither sex may use the apparel of the other. Cruelty to be avoided even to birds. Battlements about the roof of a house. Things of divers kinds not to be mixed. The punishment of him that slandereth his wife, as also of adultery and rape.

[1] Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis: sed reduces fratri tuo, [2] etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat. [3] Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. [4] Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. [5] Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit haec.

[6] Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, [7] sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. [8] Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente. [9] Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. [10] Non arabis in bove simul et asino.

[11] Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. [12] Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. [13] Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, [14] quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: [15] tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt:

[16] et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit, [17] imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: [18] apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, [19] condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae. [20] Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,

[21] ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. [22] Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israel. [23] Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, [24] educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. [25] Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus:

[26] puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. [27] Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. [28] Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: [29] dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. [30] Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.

< previous | Chapter 22 | next >