DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

The expiation of a secret murder. The marrying a captive. The eldest son must not be deprived of his birthright for hatred of his mother. A stubborn son is to be stoned to death. When one is hanged on a gibbet, he must be taken down the same day and buried.

[1] Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur caedis reus, [2] egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum: [3] et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit jugum, nec terram scidit vomere, [4] et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae numquam arata est, nec sementem recepit: et caedent in ea cervices vitulae: [5] accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.

[6] Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quae in valle percussa est, [7] et dicent: Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt: [8] propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: [9] tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod praecepit Dominus. [10] Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,

[11] et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, [12] introduces eam in domum tuam: quae radet caesariem, et circumcidet ungues, [13] et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. [14] Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam. [15] Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,

[16] volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae: [17] sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. [18] Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit: [19] apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, [20] dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis:

[21] lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat. [22] Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo: [23] non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

< previous | Chapter 21 | next >