DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

They are forbid to fight against the Edomites, Moabites, and Ammonites. Their victory over Sehon king of Hesebon.

[1] Profectique inde, venimus in solitudinem, quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. [2] Dixitque Dominus ad me: [3] Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra aquilonem: [4] et populo praecipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. [5] Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.

[6] Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis. [7] Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. [8] Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab. [9] Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos praelium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. [10] Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,

[11] quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitae appellant eos Emim. [12] In Seir autem prius habitaverunt Horrhaei: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit illi Dominus. [13] Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. [14] Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: [15] cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.

[16] Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, [17] locutus est Dominus ad me, dicens: [18] Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar: [19] et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad praelium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem. [20] Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitae vocant Zomzommim,

[21] populus magnus, et multus, et procerae longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis, [22] sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhaeos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. [23] Hevaeos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis. [24] Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhaeum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum praelium. [25] Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.

[26] Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: [27] Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. [28] Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, [29] sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. [30] Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.

[31] Dixitque Dominus ad me: Ecce coepi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam. [32] Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad praelium in Jasa. [33] Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. [34] Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam, [35] absque jumentis, quae in partem venere praedantium: et spoliis urbium, quas cepimus

[36] ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quae nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, [37] absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis quae adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.

< previous | Chapter 2 | next >