|
God giveth the second tables of the law: a further exhortation to fear and serve the Lord.
[1] In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,
[2] et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca.
[3] Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
[4] Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi.
[5] Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
[6] Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.
[7] Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
[8] Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem.
[9] Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
[10] Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
[11] Dixitque mihi: Vade, et praecede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
[12] Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
[13] custodiasque mandata Domini, et caeremonias ejus, quas ego hodie praecipio tibi, ut bene sit tibi?
[14] En Domini Dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea sunt:
[15] et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
[16] Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:
[17] quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
[18] Facit judicium pupillo et viduae; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
[19] Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti.
[20] Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhaerebis, jurabisque in nomine illius.
[21] Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
[22] In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
|