The parable of the seed. Christ stills the storm at sea, casts out the legion, heals the issue of blood and raises the daughter of Jairus to life.
[1] Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,
[2] et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmatibus : Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,
[3] et Joanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.
[4] Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :
[5] Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
[6] Et aliud cecidit supra petrum : et natum aruit, quia non habebat humorem.
[7] Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
[8] Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
[9] Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola.
[10] Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
[11] Est autem haec parabola : Semen est verbum Domini.
[12] Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
[13] Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
[14] Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
[15] Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
[16] Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
[17] Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
[18] Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
[19] Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum prae turba.
[20] Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.
[21] Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
[22] Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
[23] Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
[24] Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit : et facta est tranquillitas.
[25] Dixit autem illis : Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
[26] Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.
[27] Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
[28] Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.
[29] Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.
[30] Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est? At ille dixit : Legio : quia intraverant daemonia multa in eum.
[31] Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
[32] Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
[33] Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.
[34] Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
[35] Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
[36] Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione :
... [37] et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
... [38] Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :
... [39] Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus.
... [40] Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum.
... [41] Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
... [42] quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
... [43] Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :
... [44] accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
... [45] Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit?
... [46] Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.
... [47] Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit.
... [48] At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.
... [49] Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
... [50] Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae : Noli timere, crede tantum, et salva erit.
... [51] Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae.
... [52] Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.
... [53] Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
... [54] Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.
... [55] Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
... [56] Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.
|