Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 8 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The parable of the seed. Christ stills the storm at sea, casts out the legion, heals the issue of blood and raises the daughter of Jairus to life.

[1] Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,

[28] Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. [29] Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta. [30] Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est? At ille dixit : Legio : quia intraverant daemonia multa in eum.

[31] Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. [32] Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. [33] Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. [34] Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. [35] Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.

[36] Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione : [37] et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. [38] Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens : [39] Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus. [40] Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum.

[41] Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, [42] quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. [43] Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari : [44] accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. [45] Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit?

[46] Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. [47] Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit. [48] At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace. [49] Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. [50] Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae : Noli timere, crede tantum, et salva erit.

[51] Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae. [52] Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit. [53] Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. [54] Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge. [55] Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.

[56] Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 8 next >

 
TOP OF PAGE