Christ excuses his disciples. He cures upon the sabbath day, chooses the twelve and makes a sermon to them.
[1] Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
[2] Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis?
[3] Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
[4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
[5] Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
[6] Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
[7] Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
[8] Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
[9] Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere?
[10] Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.
[11] Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
[12] Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
[13] Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis ( quos et apostolos nominavit) :
[14] Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum,
[15] Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
[16] et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
[17] Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
[18] qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
[19] Et omnis turba quaerebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
[20] Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
[21] Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
[22] Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
[23] Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in caelo : secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
[24] Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
[25] Vae vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.
[26] Vae cum benedixerint vobis homines : secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
[27] Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
[28] Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
[29] Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
[30] Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.
[31] Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
[32] Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
[33] Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
[34] Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia.
[35] Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
[36] Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
[37] Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
[38] Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
[39] Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
[45] Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
[46] Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quae dico?
[47] Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :
[48] similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.
[49] Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.
|