Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 6 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Christ excuses his disciples. He cures upon the sabbath day, chooses the twelve and makes a sermon to them.

[1] Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. [2] Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis? [3] Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? [4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? [5] Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

[6] Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. [7] Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. [8] Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. [9] Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere? [10] Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.

[11] Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. [12] Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. [13] Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis ( quos et apostolos nominavit) : [14] Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum, [15] Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

[16] et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. [17] Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, [18] qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

[48] similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram. [49] Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 6 next >

 
TOP OF PAGE