Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 6 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Christ excuses his disciples. He cures upon the sabbath day, chooses the twelve and makes a sermon to them.

[1] Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. [2] Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis? [3] Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? [4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? [5] Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

[6] Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. [7] Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. [8] Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. [9] Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere? [10] Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.

[11] Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.

[38] Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. [39] Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? [40] Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

[41] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? [42] aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. [43] Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum. [44] Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam. [45] Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

[46] Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quae dico? [47] Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit : [48] similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram. [49] Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 6 next >

 
TOP OF PAGE