DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

The continuation of the history of the passion.

[1] Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. [2] Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. [3] Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis. [4] Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. [5] At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc.

[6] Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. [7] Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. [8] Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. [9] Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. [10] Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.

[11] Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. [12] Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. [13] Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, [14] dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. [15] Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.

[16] Emendatum ergo illum dimittam. [17] Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. [18] Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: [19] qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. [20] Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

[21] At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. [22] Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. [23] At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. [24] Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. [25] Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.

[26] Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. [27] Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. [28] Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. [29] Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. [30] Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.

[31] Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? [32] Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. [33] Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. [34] Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. [35] Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

[36] Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, [37] et dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. [38] Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judaeorum. [39] Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. [40] Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.

[41] Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. [42] Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. [43] Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. [44] Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam. [45] Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

[46] Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit. [47] Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. [48] Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. [49] Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes. [50] Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:

[51] hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathaea civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei: [52] hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu: [53] et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. [54] Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. [55] Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

[56] Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

< previous | Chapter 23 | next >