Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 22 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The treason of Judas. The last supper. The first part of the history of the passion.

[1] Appropinquat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha : [2] et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem. [3] Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim : [4] et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. [5] Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

... [6] Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. ... [7] Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. ... [8] Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. ... [9] At illi dixerunt : Ubi vis paremus? ... [10] Et dixit ad eos : Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,

... [11] et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? ... [12] Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate. ... [13] Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. ... [14] Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. ... [15] Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

... [16] Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. ... [17] Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos. ... [18] Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. ... [19] Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem. ... [20] Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

... [21] Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. ... [22] Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen vae homini illi per quem tradetur. ... [23] Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. ... [24] Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. ... [25] Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

... [26] Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui praecessor est, sicut ministrator. ... [27] Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat : ... [28] vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. ... [29] Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ... [30] ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel.

... [31] Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ... [32] ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. ... [33] Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. ... [34] At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis : ... [35] Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?

... [36] At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. ... [37] Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent. ... [38] At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est. ... [39] Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. ... [40] Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.

... [41] Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat, ... [42] dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. ... [43] Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. ... [44] Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. ... [45] Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.

... [46] Et ait illis : Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem. ... [47] Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. ... [48] Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis? ... [49] Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio? ... [50] Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

... [51] Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. ... [52] Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? ... [53] Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. ... [54] Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe. ... [55] Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

... [56] Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat. ... [57] At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum. ... [58] Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum. ... [59] Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilaeus est. ... [60] Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

... [61] Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. ... [62] Et egressus foras Petrus flevit amare. ... [63] Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes. ... [64] Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit? ... [65] Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

... [66] Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis. ... [67] Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi : ... [68] si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. ... [69] Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. ... [70] Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.

... [71] At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 22 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE