The treason of Judas. The last supper. The first part of the history of the passion.
[1] Appropinquat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
[2] et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.
[3] Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :
[4] et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
[5] Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
[6] Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
[7] Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
[8] Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
[9] At illi dixerunt : Ubi vis paremus?
[10] Et dixit ad eos : Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
[11] et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
[12] Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate.
[13] Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
[14] Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
[15] Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
[16] Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
[17] Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
[18] Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
[19] Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
[20] Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
[21] Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
[22] Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen vae homini illi per quem tradetur.
[23] Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
[24] Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
[25] Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
[26] Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui praecessor est, sicut ministrator.
[27] Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :
... [28] vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
... [29] Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
... [30] ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel.
... [31] Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
... [32] ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
... [33] Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
... [34] At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
... [35] Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?
... [36] At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
... [37] Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent.
... [38] At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
... [39] Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
... [40] Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
... [41] Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
... [42] dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
... [43] Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
... [44] Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
... [45] Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.
... [46] Et ait illis : Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
... [47] Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
... [48] Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis?
... [49] Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio?
... [50] Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
... [51] Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
... [52] Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
... [53] Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.
... [54] Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
... [55] Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
... [56] Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.
... [57] At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.
... [58] Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
... [59] Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilaeus est.
... [60] Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
... [61] Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
... [62] Et egressus foras Petrus flevit amare.
... [63] Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes.
... [64] Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit?
... [65] Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
... [66] Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
... [67] Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
... [68] si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
... [69] Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
... [70] Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
... [71] At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.
|