Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

The birth of Christ. His presentation in the temple. Simeon's prophecy. Christ at twelve years of age, is found amongst the doctors.

[1] Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. [2] Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino: [3] et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. [4] Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, [5] ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.

[6] Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. [7] Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio. [8] Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. [9] Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. [10] Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:

[11] quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. [12] Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. [13] Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium: [14] Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. [15] Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.

[16] Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. [17] Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. [18] Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. [19] Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. [20] Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

[21] Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. [22] Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, [23] sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: [24] et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. [25] Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel: et Spiritus Sanctus erat in eo.

[26] Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. [27] Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, [28] et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: [29] Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: [30] quia viderunt oculi mei salutare tuum,

[31] quod parasti ante faciem omnium populorum: [32] lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. [33] Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. [34] Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur: [35] et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

[36] Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. [37] Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor: quae non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die. [38] Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel. [39] Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. [40] Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.

[41] Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae. [42] Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, [43] consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. [44] Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. [45] Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.

[46] Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. [47] Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. [48] Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. [49] Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? [50] Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

[51] Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. [52] Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.

< previous | Chapter 2 | next >