The birth of Christ. His presentation in the temple. Simeon's prophecy. Christ at twelve years of age, is found amongst the doctors.
[1] Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis.
[2] Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino :
[3] et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
[4] Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
[5] ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.
[6] Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
[7] Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio : quia non erat eis locus in diversorio.
[8] Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
[9] Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
[10] Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
[11] quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
[12] Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio.
[13] Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium :
[14] Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
[15] Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
[16] Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio.
[17] Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
[18] Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
[19] Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
[20] Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
[21] Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
[22] Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
[23] sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
[24] et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
[25] Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel : et Spiritus Sanctus erat in eo.
[26] Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
[27] Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
[28] et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
[29] Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :
[30] quia viderunt oculi mei salutare tuum,
[31] quod parasti ante faciem omnium populorum :
[32] lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
[33] Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo.
[34] Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur :
[35] et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
[36] Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
[37] Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor : quae non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die.
[38] Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.
[39] Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
[40] Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
[41] Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae.
[42] Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
... [43] consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
... [44] Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
... [45] Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
... [46] Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
... [47] Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
... [48] Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
... [49] Et ait ad illos : Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse?
... [50] Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
... [51] Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.
... [52] Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.
|