Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 2 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The birth of Christ. His presentation in the temple. Simeon's prophecy. Christ at twelve years of age, is found amongst the doctors.

[1] Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. [2] Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino : [3] et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. ... [4] Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David, ... [5] ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.

... [6] Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. ... [7] Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio : quia non erat eis locus in diversorio. ... [8] Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. ... [9] Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. ... [10] Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :

... [11] quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. ... [12] Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. ... [13] Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium : ... [14] Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. ... [15] Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.

... [16] Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. ... [17] Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. ... [18] Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. ... [19] Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. ... [20] Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

... [21] Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. ... [22] Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, ... [23] sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur : ... [24] et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. ... [25] Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel : et Spiritus Sanctus erat in eo.

... [26] Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. ... [27] Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, ... [28] et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit : ... [29] Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace : ... [30] quia viderunt oculi mei salutare tuum,

... [31] quod parasti ante faciem omnium populorum : ... [32] lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. ... [33] Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. ... [34] Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur : ... [35] et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

... [36] Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. ... [37] Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor : quae non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die. ... [38] Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel. ... [39] Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. ... [40] Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.

... [41] Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae. ... [42] Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, ... [43] consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. ... [44] Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. ... [45] Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.

... [46] Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. ... [47] Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. ... [48] Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. ... [49] Et ait ad illos : Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? ... [50] Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

... [51] Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. ... [52] Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.

< previous Gospel According to St Luke next >
< previous Chapter 2 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE