DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

The necessity of penance. The barren fig tree. The cure of the infirm woman. The journey to Jerusalem.

[1] Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. [2] Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? [3] Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. [4] Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem? [5] Non, dico vobis: sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

[6] Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. [7] Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? [8] At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, [9] et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. [10] Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

[11] Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. [12] Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. [13] Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. [14] Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. [15] Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?

[16] Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? [17] Et cum haec diceret, erubescant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriosae fiebant ab eo. [18] Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? [19] Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis ejus. [20] Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei?

[21] Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. [22] Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. [23] Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: [24] Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. [25] Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:

[26] tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. [27] Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. [28] Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. [29] Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. [30] Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

[31] In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. [32] Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. [33] Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. [34] Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? [35] Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

< previous | Chapter 13 | next >