Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Mark next >
< previous Chapter 7 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Christ rebukes the Pharisees. He heals the daughter of the woman of Chanaan; and the man that was deaf and dumb.

[1] Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. [2] Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. [3] Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum : [4] et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum : [5] et interrogabant eum pharisaei et scribae : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?

[6] At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me : [7] in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum. [8] Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa. [9] Et dicebat illis : Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. [10] Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

... [11] Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban ( quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit : ... [12] et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, ... [13] rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis. ... [14] Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite. ... [15] Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem.

... [16] Si quis habet aures audiendi, audiat. ... [17] Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. ... [18] Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare : ... [19] quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? ... [20] Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem.

... [21] Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, ... [22] furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. ... [23] Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem. ... [24] Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. ... [25] Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

... [26] Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus. ... [27] Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. ... [28] At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. ... [29] Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit daemonium a filia tua. ... [30] Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse.

... [31] Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. ... [32] Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. ... [33] Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus : ... [34] et suscipiens in caelum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire. ... [35] Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte.

... [36] Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant : ... [37] et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

< previous Gospel According to St Mark next >
< previous Chapter 7 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE