|
The preaching of John the Baptist. Christ is baptized by him. He calls his disciples and works many miracles.
[1] Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
[2] Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
[3] Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
[4] Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
[5] Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
[6] Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
[7] Et praedicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
[8] Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
[9] Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae: et baptizatus est a Joanne in Jordane.
[10] Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
[11] Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
[12] Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
[13] Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
[14] Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,
[15] et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.
[16] Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
[17] et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
[18] Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
[19] Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi:
[20] et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
[21] Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
[22] Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae.
[23] Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
[24] dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
[25] Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
[26] Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
[27] Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
[28] Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae.
[29] Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne.
[30] Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
[31] Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
[32] Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:
[33] et erat omnis civitas congregata ad januam.
[34] Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
[35] Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
[36] Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
[37] Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.
[38] Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.
[39] Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.
[40] Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
[41] Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
[42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
[43] Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
[44] et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
[45] At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
|