Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The preaching of John: Christ is baptized.

[1] In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, [2] et dicens: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum. [3] Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus. [4] Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre. [5] Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem;

[6] et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. [7] Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? [8] Facite ergo fructum dignum poenitentiae. [9] Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. [10] Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

[11] Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. [12] Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. [13] Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. [14] Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? [15] Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.

[16] Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. [17] Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

< previous | Chapter 3 | next >