Latin Vulgate Bible

< previous Gospel According to St Matthew next >
< previous Chapter 27 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The continuation of the history of the passion of Christ. His death and burial.

[1] Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. [2] Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. [3] Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, [4] dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos? tu videris. [5] Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.

[6] Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est. [7] Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. [8] Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. [9] Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel : [10] et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

[11] Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens : Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Jesus : Tu dicis. [12] Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. [13] Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? [14] Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.

[58] hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. [59] Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, [60] et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

[61] Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. [62] Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum, [63] dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. [64] Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore. [65] Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

[66] Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

< previous Gospel According to St Matthew next >
< previous Chapter 27 next >

 
TOP OF PAGE