|
Christ foretells the destruction of the temple, with the signs that shall come before it and before the last judgment. We must always watch.
[1] Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi.
[2] Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
[3] Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi?
[4] Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
[5] multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
[6] Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis:
[7] consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca:
[8] haec autem omnia initia sunt dolorum.
[9] Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
[10] Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
[11] Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
[12] Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
[13] qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
[14] Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
[15] Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
[16] tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes:
[17] et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
[18] et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
[19] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
[20] Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:
[21] erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
[22] Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
[23] Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
[24] Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
[25] Ecce praedixi vobis.
[26] Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
[27] Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
[28] Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
[29] Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur:
[30] et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.
[31] Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
[32] Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas:
[33] ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis.
[34] Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.
[35] Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.
[36] De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.
[37] Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis:
[38] sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
[39] et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
[40] Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
[41] Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
[42] Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
[43] Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
[44] Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
[45] Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
[46] Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
[47] Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
[48] Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
[49] et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:
[50] veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
[51] et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.
|