DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The offerings of the wise men: the flight into Egypt: the massacre of the Innocents.

[1] Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, [2] dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. [3] Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. [4] Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. [5] At illi dixerunt: In Bethlehem Judae: sic enim scriptum est per prophetam:

[6] Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. [7] Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis: [8] et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. [9] Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. [10] Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.

[11] Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. [12] Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. [13] Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. [14] Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum: [15] et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.

[16] Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. [17] Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: [18] Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. [19] Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto, [20] dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.

[21] Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel. [22] Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. [23] Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.

< previous | Chapter 2 | next >