Christ teaches humility, to beware of scandal, and to flee the occasions of sin: to denounce to the church incorrigible sinners, and to look upon such as refuse to hear the church as heathens. He promises to his disciples the power of binding and loosing: and that he will be in the midst of their assemblies. No forgiveness for them that will not forgive.
[1] In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno caelorum?
[2] Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
[3] et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
[4] Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum.
[5] Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :
[6] qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
[7] Vae mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit.
[8] Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
[9] Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
[10] Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.
[11] Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
[12] Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit?
[13] Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.
[14] Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
[15] Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
[16] Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
[17] Quod si non audierit eos : dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
[18] Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo : et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.
[19] Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.
[20] Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
[21] Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
[22] Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.
[23] Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
[24] Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
[25] Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.
[26] Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
[27] Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
[28] Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.
[29] Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
[30] Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
[31] Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.
[32] Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :
[33] nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
[34] Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
[35] Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
|