|
Christ refuses to shew the Pharisees a sign from heaven. Peter's confession is rewarded. He is rebuked for opposing Christ's passion. All his followers must deny themselves.
[1] Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
[2] At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
[3] Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
[4] Faciem ergo caeli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit.
[5] Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
[6] Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum.
[7] At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
[8] Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis?
[9] Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
[10] neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
[11] Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum?
[12] Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
[13] Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
[14] At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
[15] Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?
[16] Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
[17] Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
[18] Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
[19] Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
[20] Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
[21] Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
[22] Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
[23] Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.
[24] Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
[25] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
[26] Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
[27] Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
[28] Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
|