|
Christ reproves the Scribes. He cures the daughter of the woman of Canaan: and many others: and feeds four thousand with seven loaves.
[1] Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes:
[2] Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
[3] Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
[4] Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
[5] Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
[6] et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
[7] Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
[8] Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
[9] Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
[10] Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
[11] Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
[12] Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt?
[13] At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
[14] Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
[15] Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
[16] At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
[17] Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
[18] Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
[19] de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae:
[20] haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
[21] Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
[22] Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur.
[23] Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
[24] Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.
[25] At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
[26] Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
[27] At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
[28] Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
[29] Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.
[30] Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
[31] ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.
[32] Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
[33] Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
[34] Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
[35] Et praecepit turbae ut discumberent super terram.
[36] Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
[37] Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
[38] Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
[39] Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
|