DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The parables of the sower and the cockle: of the mustard seed, etc.

[1] In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. [2] Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, [3] et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. [4] Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea. [5] Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae:

[6] sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. [7] Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. [8] Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. [9] Qui habet aures audiendi, audiat. [10] Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?

[11] Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum. [12] Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. [13] Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. [14] Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. [15] Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

[16] Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. [17] Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. [18] Vos ergo audite parabolam seminantis. [19] Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. [20] Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:

[21] non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. [22] Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. [23] Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. [24] Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: [25] cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

[26] Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. [27] Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? [28] Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? [29] Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. [30] Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.

[31] Aliam parabolam proposuit eis dicens: Similis est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: [32] quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus. [33] Aliam parabolam locutus est eis: Similis est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. [34] Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: [35] ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

[36] Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. [37] Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. [38] Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. [39] Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. [40] Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.

[41] Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: [42] et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. [43] Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. [44] Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. [45] Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.

[46] Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. [47] Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. [48] Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. [49] Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, [50] et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

[51] Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. [52] Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. [53] Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. [54] Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes? [55] Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?

[56] et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? [57] Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. [58] Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

< previous | Chapter 13 | next >