John sends his disciples to Christ, who upbraids the Jews for their incredulity, and calls to him such as are sensible of their burdens.
[1] Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
[2] Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
[3] ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?
[4] Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.
[5] Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
[6] et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
[7] Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem?
[8] Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
[9] Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
[10] Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
[11] Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.
[12] A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
[13] Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
[14] et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
[15] Qui habet aures audiendi, audiat.
[16] Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coaequalibus
[17] dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
[18] Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Daemonium habet.
[19] Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
[20] Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam :
[21] Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
[22] Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
[23] Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
[24] Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
[25] In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
[26] Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.
[27] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
[28] Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
[29] Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.
[30] Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
|