Latin Vulgate Bible

< previous 2nd Book of Machabees next >
< previous Chapter 12 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15          

The Jews are still molested by their neighbours. Judas gains divers victories over them. He orders sacrifice and prayers for the dead.

[1] His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judaei autem agriculturae operam dabant. [2] Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. [3] Joppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt Judaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus. [4] Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus : cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. [5] Quam crudelitatem Judas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris qui erant cum ipso : et invocato justo judice Deo,

[6] venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. [7] Et cum haec ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus. [8] Sed cum cognovisset et eos, qui erant Jamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Judaeis,

[22] Cumque cohors Judae prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex praesentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. [23] Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. [24] Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judaeis parentes haberet, ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. [25] Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem.

[26] Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. [27] Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machinae multae, et telorum erat apparatus. [28] Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis, qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. [29] Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. [30] Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judaeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint :

[31] gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. [32] Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. [33] Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. [34] Quibus congressis, contigit paucos ruere Judaeorum. [35] Dositheus vero quidem de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa.

[36] At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem, et ducem belli fieri : [37] incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiae militibus incussit. [38] Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. [39] Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis. [40] Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judaeos : omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.

[41] Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta : [42] atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. [43] Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans [44] ( nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum, orare pro mortuis), [45] et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.

[46] Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.

< previous 2nd Book of Machabees next >
< previous Chapter 12 next >
 
Verse: Comment:

 
TOP OF PAGE