The Jews are still molested by their neighbours. Judas gains divers victories over them. He orders sacrifice and prayers for the dead.
[1] His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judaei autem agriculturae operam dabant.
[2] Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
[3] Joppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt Judaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus.
[4] Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus : cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
[43] Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans
[44] ( nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum, orare pro mortuis),
[45] et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
[46] Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
|