Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Machabees | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Judas and his brethren attack the enemies of their country, and deliver them that were distressed. Josephus and Azarius, attempting contrary to order to fight against their enemies, are defeated.

[1] Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde: [2] et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere de populo, et persequi. [3] Et debellabat Judas filios Esau in Idumaea, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israelitas: et percussit eos plaga magna. [4] Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via. [5] Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.

[6] Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum: [7] et commisit cum eis praelia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos: [8] et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judaeam. [9] Et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israelitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem. [10] Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,

[11] et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum. [12] Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. [13] Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. [14] Et adhuc epistolae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec: [15] dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilaea alienigenis, ut nos consumant.

[16] Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. [17] Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilaea: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. [18] Et reliquit Josephum filium Zachariae, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judaea ad custodiam: [19] et praecepit illis, dicens: Praeestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. [20] Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilaeam: Judae autem octo millia in Galaaditim.

[21] Et abiit Simon in Galilaeam, et commisit praelia multa cum gentibus: et contritae sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam [22] Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum, [23] et assumpsit eos qui erant in Galilaea et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quae erant illis, et adduxit in Judaeam cum laetitia magna. [24] Et Judas Machabaeus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. [25] Et occurrerunt eis Nabuthaei, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide,

[26] et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hae omnes civitates munitae et magnae. [27] Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. [28] Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. [29] Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. [30] Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.

[31] Et vidit Judas quia coepit bellum, et clamor belli ascendit ad caelum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: [32] et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. [33] Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. [34] Et cognoverunt castra Timothei quia Machabaeus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. [35] Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.

[36] Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. [37] Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. [38] Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: [39] et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in praelium. Et abiit Judas obviam illis. [40] Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquae: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;

[41] si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. [42] Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in praelium. [43] Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritae sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. [44] Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judae. [45] Et congregavit Judas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.

[46] Et venerunt usque Ephron: et haec civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. [47] Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Judas verbis pacificis, [48] dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. [49] Et praecepit Judas praedicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco: [50] et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus:

[51] et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus: et transivit per totam civitatem super interfectos. [52] Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. [53] Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda: [54] et ascenderunt in montem Sion cum laetitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. [55] Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,

[56] audivit Josephus Zachariae filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et praelia quae facta sunt, [57] et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quae in circuitu nostro sunt. [58] Et praecepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam. [59] Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam. [60] Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judaeae: et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo:

[61] quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos. [62] Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel. [63] Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. [64] Et convenerunt ad eos fausta acclamantes. [65] Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.

[66] Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. [67] In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in praelium. [68] Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.

< previous | Chapter 5 | next >