DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Machabees | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The zeal and success of Mathathias. His exhortation to his sons at his death.

[1] In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin: [2] et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis: [3] et Simonem, qui cognominabatur Thasi: [4] et Judam, qui vocabatur Machabaeus: [5] et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et Jonathan, qui cognominabatur Apphus:

[6] hi viderunt mala, quae fiebant in populo Juda, et in Jerusalem. [7] Et dixit Mathathias: Vae mihi! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? [8] Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis. [9] Vasa gloriae ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. [10] Quae gens non haereditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus?

[11] Omnis compositio ejus ablata est. Quae erat libera, facta est ancilla. [12] Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes. [13] Quo ergo nobis adhuc vivere? [14] Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde. [15] Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.

[16] Et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt. [17] Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiae: Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus: [18] ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. [19] Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus: [20] ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum:

[21] propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei: [22] non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata, ut eamus altera via. [23] Et ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Judaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis: [24] et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram: [25] sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit:

[26] et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. [27] Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me. [28] Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate. [29] Tunc descenderunt multi quaerentes judicium, et justitiam, in desertum: [30] et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super eos mala.

[31] Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi. [32] Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos praelium in die sabbatorum, [33] et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis. [34] Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum. [35] Et concitaverunt adversus eos praelium.

[36] Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta, [37] dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos caelum et terra, quod injuste perditis nos. [38] Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum. [39] Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde. [40] Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.

[41] Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. [42] Tunc congregata est ad eos synagoga Assidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege: [43] et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum. [44] Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent. [45] Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras:

[46] et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel: et in fortitudine. [47] Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manibus eorum: [48] et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederant cornu peccatori. [49] Et appropinquaverunt dies Mathathiae moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. [50] Nunc ergo, o filii, aemulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,

[51] et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen aeternum. [52] Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? [53] Joseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum, et factus est dominus Aegypti. [54] Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii aeterni. [55] Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israel.

[56] Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit haereditatem. [57] David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula. [58] Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum. [59] Ananias et Azarias et Misael credentes, liberati sunt de flamma. [60] Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.

[61] Et ita cogitate per generationem et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur. [62] Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: [63] hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. [64] Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis. [65] Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.

[66] Et Judas Machabaeus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiae, et ipse aget bellum populi. [67] Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri. [68] Retribuite retributionem gentibus, et intendite in praeceptum legis. [69] Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos. [70] Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.

< previous | Chapter 2 | next >