DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Zacharias | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

The vision of the flying volume, and of the woman in the vessel.

[1] Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. [2] Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. [3] Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. [4] Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. [5] Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.

[6] Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. [7] Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. [8] Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus. [9] Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duae mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et caelum. [10] Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram?

[11] Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

< previous | Chapter 5 | next >