Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Zacharias | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

Under the name of Jerusalem, he prophesieth the progress of the church of Christ, by the conversion of some Jews and many Gentiles.

[1] Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. [2] Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. [3] Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus: [4] et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. [5] Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.

[6] O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. [7] O Sion! fuge, quae habitas apud filiam Babylonis: [8] quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: [9] quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. [10] Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.

[11] Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. [12] Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. [13] Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.

< previous | Chapter 2 | next >