|
The prophet exhorts the people to return to God, and declares his visions, by which he puts them in hopes of better times.
[1] In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens:
[2] Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
[3] Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
[4] Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
[5] Patres vestri, ubi sunt? et prophetae numquid in sempiternum vivent?
[6] Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?
[7] In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens:
[8] Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
[9] Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec.
[10] Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
[11] Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
[12] Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est.
[13] Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
[14] Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
[15] et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.
[16] Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Jerusalem in misericordiis, et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
[17] Adhuc clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
[18] Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.
[19] Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt haec? Et dixit ad me: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam, et Israel, et Jerusalem.
[20] Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.
[21] Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.
|