Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 31 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

The Madianites are slain for having drawn the people of Israel into sin. The dividing of the booty.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [2] Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. [3] Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. [4] Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum. [5] Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:

[6] quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. [7] Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, [8] et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. [9] Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: [10] tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

[11] Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, [12] et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. [13] Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra. [14] Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, [15] ait: Cur feminas reservastis?

[16] nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? [17] ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate: [18] puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis: [19] et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. [20] Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

[21] Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: [22] aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum, [23] et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: [24] et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. [25] Dixit quoque Dominus ad Moysen:

[26] Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: [27] dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. [28] Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, [29] et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt. [30] Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

[31] Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Dominus. [32] Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, [33] boum septuaginta duo millia, [34] asinorum sexaginta millia et mille: [35] animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia.

[36] Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae: [37] e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque: [38] et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo: [39] de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: [40] de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.

[41] Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, [42] ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his qui in praelio fuerant. [43] De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, [44] et de bobus triginta sex millibus, [45] et de asinis triginta millibus quingentis,

[46] et de hominibus sedecim millibus, [47] tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. [48] Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: [49] Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit. [50] Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

[51] Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, [52] pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. [53] Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat. [54] Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino.

< previous | Chapter 31 | next >