Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 31   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The Madianites are slain for having drawn the people of Israel into sin. The dividing of the booty.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. ... [3] Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. ... [4] Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum. ... [5] Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :

... [6] quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. ... [7] Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, ... [8] et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. ... [9] Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt : ... [10] tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

... [11] Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, ... [12] et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. ... [13] Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra. ... [14] Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, ... [15] ait : Cur feminas reservastis?

... [16] nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? ... [17] ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate : ... [18] puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis : ... [19] et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. ... [20] Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

... [21] Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi : ... [22] aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum, ... [23] et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur : ... [24] et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. ... [25] Dixit quoque Dominus ad Moysen :

... [26] Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi : ... [27] dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. ... [28] Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, ... [29] et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt. ... [30] Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

... [31] Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Dominus. ... [32] Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, ... [33] boum septuaginta duo millia, ... [34] asinorum sexaginta millia et mille : ... [35] animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia.

... [36] Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae : ... [37] e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque : ... [38] et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo : ... [39] de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus : ... [40] de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.

... [41] Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, ... [42] ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his qui in praelio fuerant. ... [43] De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, ... [44] et de bobus triginta sex millibus, ... [45] et de asinis triginta millibus quingentis,

... [46] et de hominibus sedecim millibus, ... [47] tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. ... [48] Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt : ... [49] Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit. ... [50] Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

... [51] Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, ... [52] pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. ... [53] Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat. ... [54] Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 31   next >