|
Sacrifices are appointed as well for every day as for sabbaths, and other festivals.
[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen:
[2] Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
[3] Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
[4] unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
[5] decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
[6] Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
[7] Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
[8] Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
[9] Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba:
[10] quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
[11] In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
[12] et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes:
[13] et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
[14] Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
[15] Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
[16] Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
[17] et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.
[18] Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
[19] Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
[20] et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
[21] et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos.
[22] Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
[23] praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
[24] Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
[25] Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
[26] Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
[27] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
[28] atque in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
[29] per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
[30] qui mactatur pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba ejus.
[31] Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
|