DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Balac, king of Moab, sendeth twice for Balaam to curse Israel. In his way Balaam is rebuked by an angel.

[1] Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. [2] Videns autem Balac filius Sephor omnia quae fecerat Israel Amorrhaeo, [3] et quod pertimuissent eum Moabitae, et impetum ejus ferre non possent, [4] dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. [5] Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae, sedens contra me.

[6] Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. [7] Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, [8] ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: [9] Quid sibi volunt homines isti apud te? [10] Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,

[11] dicens: Ecce populus qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. [12] Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. [13] Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. [14] Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. [15] Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.

[16] Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: [17] paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. [18] Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. [19] Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. [20] Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi praecepero, facias.

[21] Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. [22] Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinae, et duos pueros habebat secum. [23] Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, [24] stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. [25] Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:

[26] et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. [27] Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius caedebat fuste latera ejus. [28] Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? [29] Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem! [30] Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.

[31] Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. [32] Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: [33] et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. [34] Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. [35] Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.

[36] Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. [37] Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? [38] Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? [39] Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quae in extremis regni ejus finibus erat. [40] Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.

[41] Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

< previous | Chapter 22 | next >