DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

King Arad is overcome. The people murmur and are punished with fiery serpents: they are healed by the brazen serpent. They conquer the kings Sehon and Og.

[1] Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam. [2] At Israel voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. [3] Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. [4] Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris: [5] locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquae: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

[6] Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, [7] venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, [8] et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. [9] Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. [10] Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth.

[11] Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam. [12] Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. [13] Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos. [14] Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. [15] Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.

[16] Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. [17] Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant: [18] Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. [19] De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. [20] De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

[21] Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, dicens: [22] Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. [23] Qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. [24] A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. [25] Tulit ergo Israel omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.

[26] Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quae ditionis illius fuerat usque Arnon. [27] Idcirco dicitur in proverbio: Venite in Hesebon: aedificetur, et construatur civitas Sehon: [28] ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. [29] Vae tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Sehon. [30] Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.

[31] Habitavit itaque Israel in terra Amorrhaei. [32] Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. [33] Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. [34] Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhaeorum habitatori Hesebon. [35] Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

< previous | Chapter 21 | next >